

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 28: Versus 11
Dedit autem David.David Psalmista, et caeteri Patres Veteris Testamenti figuris et aenigmatibus designabant universa quae verus pacificus in Ecclesia facturus erat: quomodo omnes nationes per fidem baptismi introitum in Ecclesiam habuerunt, qualis Ecclesiae status esset futurus, qualis sanctorum perfectio et in regno coelesti remuneratio cujusque pro meritis reddenda per diversas cellas et exedras, quia in regno Dei mansiones multae sunt.